Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat; a facie enim malitiæ collectus est justus. Alleluia, alleluia.
Psalmus.c Lætati sumus, Domine, pro diebus, quibus nos humiliasti, * Annis quibus vidimus mala. V. Gloria. Justus.
Oratio.d
Præsta nobis, quæsumus, Domine, eam animi fortitudinem, quæ beatum Gengulphum reddidit in tribulationibus fidelem, et in perferenda morte constantem; Per Dominum.
Lectio Epistolæ beati Jacobi Apostoli.e
Patientes estote, Fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. Nolite ingemiscere, Fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. Exemplum accipite, Fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
Alleluia. V. Exultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.f
Alleluia, alleluia. V. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum Cœlorum. Alleluia.g
Lectio sancti Evangelii, secundum Lucam.h
Dixit Jesus discipulis suis: Oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis; et occidi, et tertia die resurgere. Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abnegat semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat. et detrimentum sui faciat? Nam qui me eruberit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum.
Offertorium.j
Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Alleluia.
Secreta.k
Suscipe munera, Domine quæ in beati Gengulphi Martyris tui festivate deferimus; et præsta, ut ipsius interventu, mereamur adversa tolerare, et ad cœlestia regna ferventi devotione properare; Per.
Communio.l
Tu es patienta mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea: in te cantatio mea semper. Alleluia.
Postcommunio.m
Sumptis muneribus, quæsumus, Domine Deus noster, ut intercedente beato Gengulpho Martyre tuo, mereamur mandatis tuis perseveranter intendere, et incursis persequentium constanter tolerare; Per.